- ALDIA
- ALDIAmulier subdita. Tradimus cum omnibus ---- servis et ancillis, Aldiis et Aldiabus, colonis et coloniabus, in quodam Privil. Caroli M. apud Torrigium de Vatic. Cryptis; ubis Auctor hic notat, Aldium et Aldiam in conditione differre a servis seu mancipiis et colonis; et eosdem esse ait, cum clientibus et comitibus, Italice Massari et Sociti dictis. Dom. Marco in Hierolex. Aldius et Aldio est servus, factus liber, cum hypotheca aliquaservitutis erga Dominum, cuius filius, Aldio, et filia Aldia seu. Aldiana dicti: quae omnia nomina in Donatione Henrici I. pro Navarrae Ecclesia habentur, Cum servis et ancillis, aldionibus et aldianis, apud Baronium ad A. C. 1014. Car. du Fresne in Glossar. Aldius fuit ex genere servorum, tametsi peculiaris et proptia fuit servorum species, ab aliis nimirnm servis diversa: unde inter servos crebro recensentur, in LL. Longobard. l. 1. tit. 6. §. 4. tit. 7. §. 17. tit. 8. §. 1, 2, 3. alibiques passim. Papiae Aldius dicitur, qui adhuc servit patrono. Gloss. Veteres, quas Lindenbrogius laudat, Aldius, statu liber. Aldius est libertus, cum impositione operarum factus. Quae posterior descriptio firmatur ex L. Longob. cit. lib. tit. 25. §. 53. Si Aldius cuiuscumque in casa alterius nesciente dominô suô fugerit, cum inventus fuerit, sic debet dare homo ipse, qui eum habuerit, operas, quomodo de servo. Atque inde eiusdem conditionis dicuntur Aldii in Italia, quâ Fiscalini et Liti in Francia, eâd. L. l. 3. tit. 20. habebantque Patronos perinde ac Liberti l. 2. tit. 35. §. 3. et tit. 44. §. 1. 4. Manumittebantur autem, seu ab operis eximebantur, non in Ecclesia, ut Servi; sed per chartam, l. 2. tit. 34. §. 5. Salmasio iidem qui vassi seu ministeriales; antiquioribus castrenses; hinc, inquit, vassi et ministeriales, Aldii et ministeriales, saepe iunctim ponuntur in veterib. Longobardorum legibus. Hique erant proprie castrenses et militares ministri, qui et fideles et hommes et ministeriales; qui dominos suos ad bellum euntes sequi tenebantur iisque praesto semper adesse, vide eum Not. ad Lamprid. in Alexandro Severo c. 41. et infra, in voce Ministerialis. De etymo vocis video Dominicum de Praerogat. Aldiorum l. 1. n. 8. Ab eadem origine Aldionarii dicti sunt, quos inter officiales Regios recenset Charta Caroli M. quae exstat in Chron. Farfensi p. 653. Ducibus, Comitibus, Castaldiis, Vicarits, Centenariis, Aldionariis, vel reliquis fidelibus nosiris. Ubi videntur longe potioris conditionis fuisse quam Aldii et Aldiones. Item Aldionariciae, habitacula Aldiorum et Aldiarum, quae cum ipsis possessionibus vaenibant; in Charta Ludovici et Lotharii Imperator. in dict. Chron. etc. Plura de his vide apud. Car. du Fresne Glossar et infra in voce Illaldiones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.